monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 29
III KAL. Romae natale sancti Saturnini, Serii , et Sisinnii diaconi sub Maximiano, a quo primo inter alios damnati ad fodiendam arenam ad faciendas thermas Diocletianas. Deinde in carcere diu sunt macerati, ubi multos gentiles docentes baptizabant; et denuo educti vincti catenis, ac nudis pedibus, ante praefectum Urbis Laodicium iussi sunt in equuleo levari, et attrahi nervis et fustibus, ac scorpionibus caedi; quibus etiam postmodum flammas ad latera iussit apponi, et depositos de equuleo capite truncari; quorum corpora cum Ioanne presbytero colligens Thrason vir Christianissimus, qui de facultatibus suis martyribus multa ministraverat, sepelivit in praedio suo via Salaria. His in medio certamine positis crediderunt duo milites, Papias et Maurus, qui mox comprehensi a Laodicio, et non multo post martyrio coronati sunt. Scriptum in gestis Marcelli papae. Eodem die in Galliis civitate Mannetis , Saturnini episcopi et martyris. Ipse vero Saturninus martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus in urbem Tolosatium est directus, qui impulsu paganorum bovis petulci religatus vestigiis per gradus Capitolii praecipitatus, praesentem finivit vitam, capitis compage dispersa; cuius reliquiae in pluribus locis miraculis claruerunt.